Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Regum 5
Imago Fides Viva ex opere «The Judgment of Solomon» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Regum 5

1Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. 2Misit autem Salomon ad Hiram, dicens: 3Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. 4Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. 5Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo. 6Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.

7Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. 8Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quaecumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. 9Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae.

10Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, iuxta omnem voluntatem eius. 11Salomon autem praebebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui eius, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. 12Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.

13Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum. 14Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. 15Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, 16absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et his qui faciebant opus. 17Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos: 18quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram: porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…