Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Regum 22
Imago Fides Viva ex opere «The Judgment of Solomon» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Regum 22

1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. 2In anno autem tertio, descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israël. 3(Dixitque rex Israël ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?) 4Et ait ad Iosaphat: Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad?

5Dixitque Iosaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israël: Quaere, oro te, hodie sermonem Domini. 6Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. 7Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? 8Et ait rex Israël ad Iosaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michaeas filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita, rex. 9Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michaeam filium Iemla.

10Rex autem Israël, et Iosaphat rex Iuda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area iuxta ostium portae Samariae: et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. 11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. 12Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.

13Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. 14Cui Michaeas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

15Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. 16Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. 17Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. 18(Dixit ergo rex Israël ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)

19Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris: 20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter. 21Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? 22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. 23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? 25Et ait Michaeas: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris. 26Et ait rex Israël: Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech, 27et dicite eis: Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace. 28Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes.

29Ascendit itaque rex Israël, et Iosaphat rex Iuda, in Ramoth Galaad. 30Dixit itaque rex Israël ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. 31Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israël solum. 32Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat. 33Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo. 34Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. 35Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus, 36et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.

37Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, 38et laverunt currum eius in piscina Samariae: et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat.

39Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 40Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

41Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israël. 42Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai. 43Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. 44Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 45Pacemque habuit Iosaphat cum rege Israël.

46Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda?

47Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. 48Nec erat tunc rex constitutus in Edom. 49Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. 50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat. 51Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo.

52Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda: regnavitque super Israël duobus annis. 53Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. 54Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, iuxta omnia quae fecerat pater eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…