
Vulgata Clementina
I Regum 15
1Igitur in octavodecimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam. 2Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom. 3Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius. 4Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem: 5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei. 6Attamen bellum fuit inter Roboam et Ieroboam omni tempore vitae eius.
7Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque praelium inter Abiam et inter Ieroboam. 8Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius eius pro eo.
9In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israël regnavit Asa rex Iuda, 10et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
11Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius: 12et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius. 13Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: 14excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis: 15et intulit ea quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
16Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. 17Ascendit quoque Baasa rex Israël in Iudam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda. 18Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: 19Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. 20Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. 21Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa. 22Rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
23Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines eius, et cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes. 24Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israël duobus annis. 26Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius quibus peccare fecit Israël. 27Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. 28Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo. 29Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis, 30propter peccata Ieroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël: et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
31Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? 32Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
33Anno tertio Asa regis Iuda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis. 34Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius quibus peccare fecit Israël.
