Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Regum 16
Imago Fides Viva ex opere «The Judgment of Solomon» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Regum 16

1Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa, dicens: 2Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Ieroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum: 3ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus eius, et faciam domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat. 4Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli.

5Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia eius, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? 6Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela filius eius pro eo. 7Cum autem in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum eius, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Iehu filium Hanani prophetam.

8Anno vigesimo sexto Asa regis Iuda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. 9Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa. 10Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, et regnavit pro eo. 11Cumque regnasset, et sedisset super solium eius, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem: et propinquos et amicos eius. 12Delevitque Zambri omnem domum Baasa, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae, 13propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii eius, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.

14Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?

15Anno vigesimo septimo Asa regis Iuda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. 16Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiae super Israël in die illa in castris. 17Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. 18Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est 19in peccatis suis quae peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Ieroboam, et in peccato eius, quo fecit peccare Israël. 20Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum eius, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?

21Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri. 22Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.

23Anno trigesimo primo Asa regis Iuda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis: in Thersa regnavit sex annis. 24Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti: et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. 25Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. 26Ambulavitque in omni via Ieroboam filii Nabat, et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. 27Reliqua autem sermonum Amri, et praelia eius quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël? 28Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria: regnavitque Achab filius eius pro eo.

29Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Iuda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. 30Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. 31Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat: insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. 32Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, 33et plantavit lucum: et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum. 34In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…