Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Regum 12
Imago Fides Viva ex opere «The Judgment of Solomon» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Regum 12

1Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. 2At vero Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte eius, reversus est de Aegypto. 3Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Ieroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: 4Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. 5Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

6iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre eius cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic? 7Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, 9dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac iugum quod imposuit pater tuus super nos? 10Et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit iugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. 11Et nunc pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.

12Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia. 13Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, 14et locutus est eis secundum consilium iuvenum, dicens: Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. 15Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Ieroboam filium Nabat.

16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quae nobis pars in David? vel quae haereditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. 17Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam. 18Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Ierusalem: 19recessitque Israël a domo David usque in praesentem diem. 20Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Ieroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam. 21Venit autem Roboam Ierusalem, et congregavit universam domum Iuda, et tribum Beniamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. 22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens: 23Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad omnem domum Iuda, et Beniamin, et reliquos de populo, dicens: 24Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. 25Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde aedificavit Phanuel.

26Dixitque Ieroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David, 27si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem: et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda, interficientque me, et revertentur ad eum. 28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Ierusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti. 29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan: 30et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. 31Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. 32Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quae celebrabatur in Iuda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat.

33Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…