Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Exodus 5
Imago Fides Viva ex opere «Moses with the Ten Commandments» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Exodus 5

1Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Haec dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. 3Dixeruntque: Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro: ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4Ait ad eos rex Aegypti: Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra. 5Dixitque Pharao: Multus est populus terrae: videtis quod turba succreverit: quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?

6Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens: 7Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam: vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.

10Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas: 11ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. 13Praefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae. 14Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie?

15Veneruntque praepositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? 16paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis caedimur, et iniuste agitur contra populum tuum. 17Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18Ite ergo, et operamini: paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.

19Videbantque se praepositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: 21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.

22Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait: Domine, cur afflixisti populum istum? quare misisti me? 23ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum: et non liberasti eos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…