Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Exodus 13
Imago Fides Viva ex opere «Moses with the Ten Commandments» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Exodus 13

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia.

3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem. 4Hodie egredimini mense novarum frugum. 5Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini. 7Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Aegypto. 9Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. 10Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam: 12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis. 15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos: eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto.

17Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. 18Sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum: et armati ascenderunt filii Israël de terra Aegypti. 19Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum: eo quod adiurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. 22Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…