Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Exodus 1
Imago Fides Viva ex opere «Moses with the Ten Commandments» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Exodus 1

1Haec sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2Ruben, Simeon, Levi, Iudas, 3Issachar, Zabulon et Beniamin, 4Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Aegypto erat. 6Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa, 7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.

8Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph. 9Et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. 10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

11Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13oderantque filios Israël Aegyptii, et affligebant illudentes eis, 14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. 17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. 18Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? 19Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. 21Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. 22Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…