Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Exodus 31
Imago Fides Viva ex opere «Moses with the Ten Commandments» (Rembrandt) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Exodus 31

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda, 3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, 4ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere, 5marmore, et gemmis, et diversitate lignorum. 6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quae praecepi tibi, 7tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi, 8mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis, 9et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua, 10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius, ut fungantur officio suo in sacris: 11oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.

12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 13Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. 14Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. 15Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. 16Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum 17inter me et filios Israël, signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.

18Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…