
Vulgata Clementina
Baruch 5
1Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae, et indue te decore, et honore eius, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae.
2Circumdabit te Deus diploide iustitiae, et imponet mitram capiti honoris aeterni.
3Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub caelo est.
4Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: pax iustitiae, et honor pietatis.
5Exsurge, Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
6Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
7constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in aequalitatem terrae, ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei.
8Obumbraverunt autem et silvae, et omne lignum suavitatis Israël ex mandato Dei.
9Adducet enim Deus Israël cum iucunditate in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia quae est ex ipso.
