
Vulgata Clementina
Baruch 3
1Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israël, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.
2Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te:
3quia tu sedes in sempiternum, et nos, peribimus in aevum?
4Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala.
5Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto:
6quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine:
7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.
8Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
9Audi, Israël, mandata vitae: auribus percipe, ut scias prudentiam.
10Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
11inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum?
12Dereliquisti fontem sapientiae:
13nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.
14Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
15Quis invenit locum eius? et quis intravit in thesauros eius?
16Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias quae sunt super terram?
17qui in avibus caeli ludunt,
18qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?
19Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.
20Iuvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae ignoraverunt,
21neque intellexerunt semitas eius, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est;
22non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.
23Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius.
24O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius!
25magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus.
26Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum.
27Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt,
28et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.
29Quis ascendit in caelum, et accepit eam, et eduxit eam de nubibus?
30Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?
31Non est qui possit scire vias eius, neque qui exquirat semitas eius:
32sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
33qui emittit lumen, et vadit, et vocavit illud, et obedit illi in tremore.
34Stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt:
35vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum iucunditate, qui fecit illas.
36Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.
37Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Iacob puero suo, et Israël dilecto suo.
38Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
