Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Baruch 2
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Baruch 2

1Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad iudices nostros qui iudicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Iuda:

2ut adduceret Dominus super nos mala magna, quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt in Ierusalem, secundum quae scripta sunt in lege Moysi,

3et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae.

4Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus:

5et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.

6Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies haec:

7quia locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae venerunt super nos:

8et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.

9Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis,

10et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.

11Et nunc, Domine Deus Israël, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:

12peccavimus, impie egimus, inique gessimus, Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.

13Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.

14Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt:

15ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israël, et super genus ipsius.

16Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.

17Aperi oculos tuos et vide: quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem et iustificationem Domino:

18sed anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et iustitiam Domino.

19Quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster:

20sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:

21Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

22Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniae, defectionem vestram faciam de civitatibus Iuda, et a foris Ierusalem,

23et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.

24Et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo:

25et ecce proiecta sunt in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.

26Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies, propter iniquitatem domus Israël et domus Iuda.

27Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:

28sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,

29dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo haec magna convertetur in minimam inter gentes, quo ego eos dispergam:

30quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae,

31et scient quia ego sum Dominus Deus eorum: et dabo eis cor, et intelligent; aures, et audient:

32et laudabunt me in terra captivitatis suae, et memores erunt nominis mei,

33et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum, qui peccaverunt in me.

34Et revocabo illos in terram quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac, et Iacob: et dominabuntur eius, et multiplicabo eos, et non minorabuntur:

35et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israël, a terra quam dedi illis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…