Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Baruch 4
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Baruch 4

1Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

2Convertere, Iacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius.

3Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae.

4Beati sumus, Israël, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis.

5Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israël:

6venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

7Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo.

8Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem.

9Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

10Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Aeternus.

11Nutrivi enim illos cum iucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu.

12Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

13Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt.

14Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Aeternus.

15Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae,

16qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt.

17Ego autem, quid possum adiuvare vos?

18qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

19Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola.

20Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

21Animaequiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum.

22Ego enim speravi in aeternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro.

23Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum.

24Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno.

25Filii, patienter sustinete iram quae supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes.

26Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.

27Animaequiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.

28Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum:

29qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra.

30Animaequior esto, Ierusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit.

31Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.

32Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quae accepit filios tuos.

33Sicut enim gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione,

34et amputabitur exsultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum.

35Ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis.

36Circumspice, Ierusalem, ad orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem.

37Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…