Comparaison
Genèse 32
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| Vg 31,1 | — | Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: |
| Vg 31,2 | — | animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, |
| Vg 31,3 | — | maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. |
| Vg 31,4 | — | Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, |
| Vg 31,5 | — | dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. |
| Vg 31,6 | — | Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. |
| Vg 31,7 | — | Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. |
| Vg 31,8 | — | Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. |
| Vg 31,9 | — | Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. |
| Vg 31,10 | — | Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. |
| Vg 31,11 | — | Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum. |
| Vg 31,12 | — | Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. |
| Vg 31,13 | — | Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae. |
| Vg 31,14 | — | Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? |
| Vg 31,15 | — | nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? |
| Vg 31,16 | — | Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac. |
| Vg 31,17 | — | Surrexit itaque Iacob, et impositis liberis ac coniugibus suis super camelos, abiit. |
| Vg 31,18 | — | Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. |
| Vg 31,19 | — | Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. |
| Vg 31,20 | — | Noluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret. |
| Vg 31,21 | — | Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, |
| Vg 31,22 | — | nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob. |
| Vg 31,23 | — | Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. |
| Vg 31,24 | — | Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob. |
| Vg 31,25 | — | Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. |
| Vg 31,26 | — | Et dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? |
| Vg 31,27 | — | cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? |
| Vg 31,28 | — | Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem |
| Vg 31,29 | — | valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius. |
| Vg 31,30 | — | Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? |
| Vg 31,31 | — | Respondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. |
| Vg 31,32 | — | Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. |
| Vg 31,33 | — | Ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, |
| Vg 31,34 | — | illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, |
| Vg 31,35 | — | ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est. |
| Vg 31,36 | — | Tumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, |
| Vg 31,37 | — | et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me et te. |
| Vg 31,38 | — | Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: |
| Vg 31,39 | — | nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: |
| Vg 31,40 | — | die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. |
| Vg 31,41 | — | Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. |
| Vg 31,42 | — | Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. |
| Vg 31,43 | — | Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? |
| Vg 31,44 | — | Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te. |
| Vg 31,45 | — | Tulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum: |
| Vg 31,46 | — | dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: |
| Vg 31,47 | — | quem vocavit Laban Tumulum testis: et Iacob, Acervum testimonii, uterque iuxta proprietatem linguae suae. |
| Vg 31,48 | — | Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus testis. |
| Vg 31,49 | — | Intueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, |
| Vg 31,50 | — | si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. |
| Vg 31,51 | — | Dixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, |
| Vg 31,52 | — | testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans. |
| Vg 31,53 | — | Deus Abraham, et Deus Nachor, iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac: |
| Vg 31,54 | — | immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: |
| 1Vg 31,55 | Laban se leva de bon matin ; il baisa ses fils et ses filles et les bénit ; puis il partit, pour retourner dans sa maison. | Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. |
| 2Vg 32,1 | Jacob poursuivit son chemin, et des anges de Dieu le rencontrèrent. | Iacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. |
| 3Vg 32,2 | En les voyant, il dit : « C’est le camp de Dieu ! » et il donna à ce lieu le nom de Mahanaïm. | Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. |
| 4Vg 32,3 | Jacob envoya devant lui des messagers vers Ésaü, son frère, au pays de Seïr, dans la campagne d’Édom. | Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: |
| 5Vg 32,4 | Il leur donna cet ordre : « Voici ce que vous direz à mon seigneur, à Ésaü : Ainsi parle ton serviteur Jacob : J’ai séjourné chez Laban et j’y suis resté jusqu’à présent, | praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. |
| 6Vg 32,5 | J’ai des bœufs et des ânes, des brebis, des serviteurs et des servantes, et j’en fais informer mon seigneur, pour trouver grâce à tes yeux. » | Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. |
| 7Vg 32,6 | Les messagers revinrent auprès de Jacob en disant : « Nous sommes allés vers ton frère Ésaü, et il marche à ta rencontre avec quatre cents hommes. » | Reversique sunt nuntii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. |
| 8Vg 32,7 | Jacob eut une grande frayeur et fut dans l’angoisse. Il partagea en deux camps les gens qui étaient avec lui, les brebis les bœufs et les chameaux, | Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, |
| 9Vg 32,8 | et il dit : « Si Ésaü rencontre l’un des camps et le frappe, le camp qui restera pourra être sauvé. » | dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur. |
| 10Vg 32,9 | Jacob dit : « Dieu de mon père Abraham, Dieu de mon père Isaac, Yahweh, qui m’avez dit : Retourne en ton pays et au lieu de ta naissance, et je te ferai du bien : | Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi: |
| 11Vg 32,10 | je suis trop petit pour toutes les grâces et pour toute la fidélité dont vous avez usé envers votre serviteur ; car j’ai passé ce Jourdain avec mon bâton, et maintenant je suis devenu deux camps. | minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. |
| 12Vg 32,11 | Délivrez-moi, je vous prie, de la main de mon frère, de la main d’Ésaü ; car je crains qu’il ne vienne me frapper, la mère avec les enfants. | Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. |
| 13Vg 32,12 | Et vous, vous avez dit : Je te ferai du bien et je rendrai ta postérité pareille au sable de la mer, si nombreux qu’on ne peut le compter. » | Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. |
| 14Vg 32,13 | Jacob passa là cette nuit. Et il prit de ce qu’il avait sous la main, pour faire un présent à Ésaü, son frère : | Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo, |
| 15Vg 32,14 | deux cents chèvres et vingt boucs, deux cents brebis et vingt béliers, | capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, |
| 16Vg 32,15 | trente chamelles qui allaitaient, avec leurs petits, quarante vaches et dix taureaux, vingt ânesses et dix ânons. | camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. |
| 17Vg 32,16 | Il les remit à ses serviteurs, chaque troupeau à part, et il leur dit : « Passez devant moi, et laissez un intervalle entre chaque troupeau. » | Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. |
| 18Vg 32,17 | Et il donna ordre au premier : « Quand Esaü, mon frère, te rencontrera et te demandera : À qui es-tu, où vas-tu, à qui appartient ce troupeau qui va devant toi ? | Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quae sequeris? |
| 19Vg 32,18 | tu répondras : À ton serviteur Jacob ; c’est un présent qu’il envoie à mon seigneur, à Ésaü ; et voici que lui-même vient derrière nous. » | respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. |
| 20Vg 32,19 | Il donna le même ordre au second, au troisième et à tous ceux qui suivaient les troupeaux, en disant : « Vous parlerez ainsi à Ésaü quand vous le rencontrerez ; | Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. |
| 21Vg 32,20 | vous direz : Voici, ton serviteur Jacob vient aussi derrière nous. » Car il se disait : « Je l’apaiserai par ce présent qui va devant moi, et ensuite je verrai sa face ; peut-être me fera-t-il bon accueil. » | Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. |
| 22Vg 32,21 | Le présent passa devant lui, et il resta cette nuit-là dans le camp. | Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. |
| 23Vg 32,22 | Il se leva dans la même nuit et, ayant pris ses deux femmes, ses deux servantes et ses onze enfants, il passa le gué du Jaboc. | Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc. |
| 24Vg 32,23 | Il les prit et leur fit passer le torrent ; il fit aussi passer ce qui lui appartenait. | Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, |
| 25Vg 32,24 | Jacob resta seul ; et un homme lutta avec lui jusqu’au lever de l’aurore. | mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. |
| 26Vg 32,25 | Voyant qu’il ne pouvait le vaincre, il le toucha à l’articulation de la hanche, et l’articulation de la hanche de Jacob se démit pendant qu’il luttait avec lui. | Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. |
| 27Vg 32,26 | Et il dit à Jacob : « Laisse-moi aller, car l’aurore se lève. » Jacob répondit : « Je ne te laisserai point aller que tu ne m’aies béni. » | Dixitque ad eum: Dimitte me: iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. |
| 28Vg 32,27 | Il lui dit : « Quel est ton nom ? » Il répondit : « Jacob. » | Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob. |
| 29Vg 32,28 | Et il dit : « Ton nom ne sera plus Jacob, mais Israël, car tu as combattu avec Dieu et avec des hommes, et tu l’as emporté. » | At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? |
| 30Vg 32,29 | Jacob l’interrogea, en disant : « Fais-moi, je te prie, connaître ton nom. » Il dit : « Pourquoi demandes-tu quel est mon nom ? » Et il le bénit là. | Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. |
| 31Vg 32,30 | Jacob nomma ce lieu Phanuel ; « car, dit-il, j’ai vu Dieu face à face, et ma vie a été sauve. » | Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. |
| 32Vg 32,31 | Et le soleil se leva quand il eut passé Phanuel, mais il boitait de la hanche. | Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. |
| 33Vg 32,32 | C’est pourquoi les enfants d’Israël ne mangent point jusqu’à ce jour le grand nerf qui est à l’articulation de la hanche, parce que Dieu a touché l’articulation de la hanche de Jacob au grand nerf. | Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Iacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit. |
