Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Michaeas 1
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Michaeas 1

1Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiae, regum Iuda, quod vidit super Samariam et Ierusalem.

2Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.

3Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae.

4Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps.

5In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quae excelsa Iudae? nonne Ierusalem?

6Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo.

7Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:

9quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam; tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.

10In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.

12Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem.

13Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.

14Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.

15Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël.

16Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…