Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Maccabaeorum 4
Imago Fides Viva ex opere «The Expulsion of Heliodorus from the Temple» (Raphael) · opus primigenium

Vulgata Clementina

II Maccabaeorum 4

1Simon autem praedictus, pecuniarum et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum: 2provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. 3Sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent, 4considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, 5non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans. 6Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.

7Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium: 8adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati eius concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Ierosolymis erant, Antiochenos scribere. 10Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit, 11et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium iura destituens, prava instituta sanciebat. 12Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium, et inauditum scelus: 14ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palaestrae et praebitionis eius iniustae, et in exercitiis disci. 15Et patrios quidem honores nihil habentes, graecas glorias optimas arbitrabantur: 16quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. 17In leges enim divinas impie agere impune non cedit: sed hoc tempus sequens declarabit.

18Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset, 19misit Iason facinorosus ab Ierosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis: quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20Sed hae oblatae sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis: propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium.

21Misso autem in Aegyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Ioppen, et inde Ierosolymam. 22Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est: et inde in Phoenicen exercitum convertit.

23Et post triennii tempus, misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum. 24At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Iasoni talenta argenti trecenta.

25Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio: animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens. 26Et Iason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27Menelaus autem principatum quidem obtinuit: de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, 28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant: quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo: Sostratus autem praelatus est Cypriis.

30Et cum haec agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinae dono essent dati. 31Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates. 33Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem. 34Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum iureiurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus iustitiam. 35Ob quam causam non solum Iudaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta. 36Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam, simul et Graeci, conquerentes de iniqua nece Oniae. 37Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam: 38accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem iubet circumduci: et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam.

39Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo iam auro exportato. 40Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter et dementia provecto. 41Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere: quidam vero cinerem in Lysimachum iecere. 42Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt: ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt.

43De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari. 44Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi. 46Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia: 47et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit: miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit. 48Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…