
Vulgata Clementina
II Maccabaeorum 12
1His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei autem agriculturae operam dabant. 2Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
3Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt: rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus. 4Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
5Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris qui erant cum ipso: et invocato iusto iudice Deo, 6venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. 7Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Ioppitas eradicaturus.
8Sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis, 9Iamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Ierosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
10Inde cum iam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. 11Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. 12Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
13Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin. 14Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Iudam et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est. 15Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Iericho, irruit ferociter muris: 16et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles caedes fecit, ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
17Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Iudaeos: 18et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio. 19Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros.
20At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. 21Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in praesidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. 22Cumque cohors Iudae prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex praesentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23Iudas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. 24Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres, quos morte eius decipi eveniret. 25Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26Iudas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
27Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinae multae et telorum erat apparatus. 28Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
29Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Ierosolymis sexcentis stadiis aberat. 30Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Iudaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: 31gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Ierosolymam die solemni septimanarum instante.
32Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. 33Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis. 34Quibus congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum. 35Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat: et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque eius amputavit: atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Iudas Dominum adiutorem et ducem belli fieri: 37incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit.
38Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam: et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt. 39Et sequenti die venit cum suis Iudas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. 40Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. 41Omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini, qui occulta fecerat manifesta: 42atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. 43Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans 44(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis), 45et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. 46Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
