
Vulgata Clementina
II Maccabaeorum 15
1Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. 2Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: 3ille infelix interrogavit si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit agi septimam diem: 5at ille ait: Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
6Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Iuda. 7Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum: 8et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. 9Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quae fecerant prius, promptiores constituit eos: 10et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et iuramentorum praevaricationem. 11Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit. 12Erat autem huiuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. 13Post hoc apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. 14Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Ieremias propheta Dei. 15Extendisse autem Ieremiam dextram, et dedisse Iudae gladium aureum, dicentem: 16Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo deiicies adversarios populi mei Israël.
17Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi iuvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter: ut virtus de negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. 18Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. 19Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.
20Et cum iam omnes sperarent iudicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiae equitesque opportuno in loco compositi, 21considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. 22Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: 23et nunc, dominator caelorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, 24ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
25Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant. 26Iudas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt: 27manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati.
28Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. 29Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30Praecepit autem Iudas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Ierosolymam perferri. 31Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant. 32Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est. 33Linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari: manum autem dementis contra templum suspendi. 34Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit. 35Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
36Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire: 37habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochaei diei. 38Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
39Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. 40Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est; alternis autem uti, delectabile: ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
