Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Petri 5
Imago Fides Viva ex opere «The Delivery of the Keys» (Pietro Perugino) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Petri 5

1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: 2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: 3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. 5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: 7omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: 9cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri. 10Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 11Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. 13Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. 14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Iesu. Amen.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…