Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Petri 3
Imago Fides Viva ex opere «The Delivery of the Keys» (Pietro Perugino) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Petri 3

1Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: 2considerantes in timore castam conversationem vestram. 3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: 4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectae propriis viris. 6Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae. 8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: 9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. 10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum. 11Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 12quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

13Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? 14Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. 16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit: 20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. 21Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi. 22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subiectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…