Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Petri 1
Imago Fides Viva ex opere «The Delivery of the Keys» (Pietro Perugino) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Petri 1

1Petrus Apostolus Iesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae, 2secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, 4in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, 5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: 7ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi: 8quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata: 9reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum. 10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt: 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.

13Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Iesu Christi: 14quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis: 15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: 16quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. 17Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: 19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 20praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo: 22animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum: 24quia omnis caro ut foenum: et omnis gloria eius tamquam flos foeni: exaruit foenum, et flos eius decidit. 25Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…