Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Canticum Canticorum 7
Imago Fides Viva ex opere «The Little Garden of Paradise» (Upper Rhenish Master) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Canticum Canticorum 7

1Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

2Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.

4Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

5Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

6Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!

7Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.

8Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.

9Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.

11Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

12Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.

13Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…