Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Canticum Canticorum 2
Imago Fides Viva ex opere «The Little Garden of Paradise» (Upper Rhenish Master) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Canticum Canticorum 2

1Ego flos campi, et lilium convallium.

2Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.

4Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.

5Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

6Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

7Sponsus Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

8Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.

9Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:

11iam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.

12Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;

13ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

16Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,

17donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…