
Vulgata Clementina
Canticum Canticorum 6
1Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
3Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Ierusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
4Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.
5Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
6Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.
7Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
8Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
9Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
10Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
11Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
12Chorus Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.
