Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Romanos 10
Imago Fides Viva ex opere «Saint Paul Writing His Epistles» (Valentin de Boulogne) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Romanos 10

1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. 4Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.

5Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere: 7aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12Non enim est distinctio Iudaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? 15quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? 17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. 21Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…