Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Romanos 4
Imago Fides Viva ex opere «Saint Paul Writing His Epistles» (Valentin de Boulogne) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ad Romanos 4

1Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? 2Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad iustitiam. 4Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. 5Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. 6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: 7Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 8Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.

9Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam. 10Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. 11Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad iustitiam: 12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

13Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini eius ut haeres esset mundi: sed per iustitiam fidei. 14Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. 15Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. 16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum 17(sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt: 18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. 19Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum iam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae. 20In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: 21plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere. 22Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.

23Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad iustitiam: 24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, 25qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…