Comparaison
Ecclésiaste 6
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| 1 | Il est un mal que j’ai vu sous le soleil, et ce mal est grand sur l’homme : | Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: |
| 2 | Tel homme à qui Dieu a donné richesses, trésors et gloire, et qui ne manque pour son âme de rien de ce qu’il peut désirer ; mais Dieu ne lui permet pas d’en jouir, car c’est un étranger qui en jouit : voilà une vanité et un mal grave. | vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. |
| 3 | Quand un homme aurait engendré cent fils, eût vécu de nombreuses années, et que les jours de ses années se seraient multipliés, si son âme ne s’est pas rassasiée de bonheur, et qu’il n’ait pas même eu de sépulture, je dis qu’un avorton est plus heureux que lui. | Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. |
| 4 | Car il est venu en vain, il s’en va dans les ténèbres, et les ténèbres couvriront son nom ; | Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. |
| 5 | il n’a même ni vu ni connu le soleil, il a plus de repos que cet homme. | Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. |
| 6 | Et quand il vivrait deux fois mille ans, sans jouir du bonheur, tout ne va-t-il pas au même lieu ? | Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? |
| 7 | Tout le travail de l’homme est pour sa bouche ; mais ses désirs ne sont jamais satisfaits. | Omnis labor hominis in ore eius; sed anima eius non implebitur. |
| 8 | Car quel avantage a le sage sur l’insensé ? Quel avantage a le pauvre qui sait se conduire devant les vivants ? | Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? |
| 9 | Ce que les yeux voient est préférable à la divagation des désirs. Cela encore est vanité et poursuite du vent. | Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus. |
| 10 | De toute chose qui arrive, le nom est déjà prononcé ; on sait ce que sera un homme, et il ne peut contester avec qui est plus fort que lui. | Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. |
| 11 | Car il y a beaucoup de paroles qui ne font qu’accroître la vanité : quel avantage en revient-il à l’homme ? | Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. |
| 12Vg 7,1 | Car qui sait, en effet, ce qui est bon pour l’homme dans la vie, pendant les jours de sa vie de vanité, qu’il passe comme une ombre ? Et qui peut indiquer à l’homme ce qui sera après lui sous le soleil ? | Quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? |
| Vg 7,2 | — | Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. |
| Vg 7,3 | — | Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. |
| Vg 7,4 | — | Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. |
| Vg 7,5 | — | Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. |
| Vg 7,6 | — | Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; |
| Vg 7,7 | — | quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. |
| Vg 7,8 | — | Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. |
| Vg 7,9 | — | Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. |
| Vg 7,10 | — | Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. |
| Vg 7,11 | — | Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio. |
| Vg 7,12 | — | Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. |
| Vg 7,13 | — | Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. |
| Vg 7,14 | — | Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. |
| Vg 7,15 | — | In die bona fruere bonis, et malam diem praecave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias. |
| Vg 7,16 | — | Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. |
| Vg 7,17 | — | Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. |
| Vg 7,18 | — | Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. |
| Vg 7,19 | — | Bonum est te sustentare iustum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. |
| Vg 7,20 | — | Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; |
| Vg 7,21 | — | non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet. |
| Vg 7,22 | — | Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; |
| Vg 7,23 | — | scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. |
| Vg 7,24 | — | Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, |
| Vg 7,25 | — | multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? |
| Vg 7,26 | — | Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: |
| Vg 7,27 | — | et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa. |
| Vg 7,28 | — | Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, |
| Vg 7,29 | — | quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. |
| Vg 7,30 | — | Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? |
