Comparaison
1 Samuel 21
Crampon et Vulgata Clementina, verset par verset.
| Crampon | Vulgata Clementina | |
|---|---|---|
| Vg 20,1 | — | Fugit autem David de Naioth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Ionatha: Quid feci? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? |
| Vg 20,2 | — | Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. |
| Vg 20,3 | — | Et iuravit rursum Davidi. Et ille ait: Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet: Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur. |
| Vg 20,4 | — | Et ait Ionathas ad David: Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. |
| Vg 20,5 | — | Dixit autem David ad Ionathan: Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. |
| Vg 20,6 | — | Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis. |
| Vg 20,7 | — | Si dixerit: Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius. |
| Vg 20,8 | — | Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. |
| Vg 20,9 | — | Et ait Ionathas: Absit hoc a te: neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi. |
| Vg 20,10 | — | Responditque David ad Ionathan: Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me? |
| Vg 20,11 | — | Et ait Ionathas ad David: Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum, |
| Vg 20,12 | — | ait Ionathas ad David: Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, |
| Vg 20,13 | — | haec faciat Dominus Ionathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. |
| Vg 20,14 | — | Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, |
| Vg 20,15 | — | non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra: auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David. |
| Vg 20,16 | — | Pepigit ergo Ionathas foedus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. |
| Vg 20,17 | — | Et addidit Ionathas deierare David, eo quod diligeret illum: sicut enim animam suam, ita diligebat eum. |
| Vg 20,18 | — | Dixitque ad eum Ionathas: Cras calendae sunt, et requireris: |
| Vg 20,19 | — | requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis iuxta lapidem cui nomen est Ezel. |
| Vg 20,20 | — | Et ego tres sagittas mittam iuxta eum, et iaciam quasi exercens me ad signum. |
| Vg 20,21 | — | Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. |
| Vg 20,22 | — | Si dixero puero: Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas: tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: Ecce sagittae ultra te sunt: vade in pace, quia dimisit te Dominus. |
| Vg 20,23 | — | De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum. |
| Vg 20,24 | — | Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem. |
| Vg 20,25 | — | Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul: vacuusque apparuit locus David. |
| Vg 20,26 | — | Et non est locutus Saul quidquam in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. |
| Vg 20,27 | — | Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum: Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? |
| Vg 20,28 | — | Responditque Ionathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem, |
| Vg 20,29 | — | et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. |
| Vg 20,30 | — | Iratus autem Saul adversum Ionathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae? |
| Vg 20,31 | — | Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. |
| Vg 20,32 | — | Respondens autem Ionathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? |
| Vg 20,33 | — | Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David. |
| Vg 20,34 | — | Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. |
| Vg 20,35 | — | Cumque illuxisset mane, venit Ionathas in agrum iuxta placitum David, et puer parvulus cum eo. |
| Vg 20,36 | — | Et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas quas ego iacio. Cumque puer cucurrisset, iecit aliam sagittam trans puerum. |
| Vg 20,37 | — | Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas: et clamavit Ionathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. |
| Vg 20,38 | — | Clamavitque iterum Ionathas post tergum pueri, dicens: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Ionathae sagittas, et attulit ad dominum suum: |
| Vg 20,39 | — | et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant. |
| Vg 20,40 | — | Dedit ergo Ionathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. |
| Vg 20,41 | — | Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. |
| Vg 20,42 | — | Dixit ergo Ionathas ad David: Vade in pace: quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. |
| 1Vg 20,43 | David se leva et s’en alla, et Jonathas rentra dans la ville. | Et surrexit David, et abiit: sed et Ionathas ingressus est civitatem. |
| 2Vg 21,1 | David se rendit à Nobé, auprès du grand prêtre Achimélech ; et Achimélech accourut effrayé au-devant de David, et lui dit : « Pourquoi es-tu seul et n’y a-t-il personne avec toi ? » | Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? |
| 3Vg 21,2 | David répondit au prêtre Achimélech : « Le roi m’a donné un ordre et m’a dit : Que personne ne sache rien de l’affaire pour laquelle je t’envoie et je t’ai donné un ordre. J’ai assigné à mes gens tel lieu de rendez-vous. | Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cuiusmodi praecepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum. |
| 4Vg 21,3 | Et maintenant qu’as-tu sous la main ? Donne-moi cinq pains dans la main, ou ce qui se trouvera. » | Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. |
| 5Vg 21,4 | Le prêtre répondit à David et dit : « Je n’ai pas sous la main de pain ordinaire, mais il y a du pain consacré ; pourvu que tes gens se soient abstenus de femmes. » | Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? |
| 6Vg 21,5 | David répondit au prêtre et lui dit : « Nous nous sommes abstenus de femmes depuis trois jours que je suis parti, et les vases de mes gens sont chose sainte ; et si le voyage est profane, pourtant il est sanctifié quant au vase ? » | Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. |
| 7Vg 21,6 | Alors le prêtre lui donna du pain consacré, car il n’y avait pas là d’autre pain que le pain de proposition, qu’on avait ôté de devant Yahweh, pour le remplacer par du pain chaud au moment où on l’enlevait. | Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. |
| 8Vg 21,7 | — Ce même jour, se trouvait là un homme d’entre les serviteurs de Saül, retenu devant Yahweh ; il s’appelait Doëg, un Edomite, chef des bergers de Saül. | Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen eius Doëg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul. |
| 9Vg 21,8 | David dit à Achimélech : « N’as-tu pas sous la main une lance ou une épée ? car je n’ai pas même pris avec moi mon épée ni mes armes, parce que l’ordre du roi était pressant. » | Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum: sermo enim regis urgebat. |
| 10Vg 21,9 | Le prêtre répondit : « Il y a l’épée de Goliath, le Philistin que tu as tué dans la vallée du Térébinthe ; la voilà, enveloppée dans le manteau, derrière l’éphod. Si tu veux la prendre, prends-la, car il n’y en a pas d’autre ici. » Et David dit : « Elle n’a pas sa pareille, donne-la-moi. » | Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum. |
| 11Vg 21,10 | David se leva et s’enfuit ce même jour loin de Saül ; il se rendit chez Achis, roi de Geth. | Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth. |
| 12Vg 21,11 | Les serviteurs d’Achis lui dirent : « N’est-ce pas là David, roi du pays ? N’est-ce pas celui pour qui l’on chantait en dansant : Saül a tué ses mille, et David ses dix mille. | Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terrae? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia? |
| 13Vg 21,12 | David prit ces paroles à cœur, et il eut une grande peur d’Achis, roi de Geth. | Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth. |
| 14Vg 21,13 | Il dissimula sa raison à leurs yeux et fit l’insensé entre leurs mains ; il battait du tambour sur les battants des portes, et il laissait couler sa salive sur sa barbe. | Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae eius in barbam. |
| 15Vg 21,14 | Achis dit à ses serviteurs : « Vous voyez bien que cet homme est un fou ; pourquoi me l’avez-vous amené ? | Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? |
| 16Vg 21,15 | Est-ce que je manque de fous, que vous m’ameniez celui-ci, pour qu’il fasse des folies devant moi ? Doit-il entrer dans ma maison ? » | an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente? hiccine ingredietur domum meam? |
