Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Zacharias 5
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Zechariah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Zacharias 5

1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. 2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum. 3Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur, et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur. 4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam, et ligna eius, et lapides eius.

5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. 6Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra.

7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. 8Et dixit: Haec est impietas. Et proiecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os eius.

9Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duae mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum. 10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? 11Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…