Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Zacharias 4
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Zechariah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Zacharias 4

1Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. 2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput eius. 3Et duae olivae super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris eius.

4Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? 5Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. 6Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae eius.

8Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10Quis enim despexit dies parvos? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius?

12Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?

13Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi. 14Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…