Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Numeri 36
Imago Fides Viva ex opere «Moses Striking the Rock» (Jacopo Tintoretto) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Numeri 36

1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Ioseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: 2Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: 3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur. 4Atque ita fiet, ut cum iubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.

5Respondit Moyses filiis Israël, et Domino praecipiente ait: Recte tribus filiorum Ioseph locuta est. 6Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus: 7ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: 8et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis, 9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant

10ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum: 11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12de familia Manasse, qui fuit filius Ioseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.

13Haec sunt mandata atque iudicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Iordanem contra Iericho.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…