Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Numeri 17
Imago Fides Viva ex opere «Moses Striking the Rock» (Jacopo Tintoretto) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Numeri 17

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: 4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. 5Quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.

6Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. 7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. 11Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.

12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. 13Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…