Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Numeri 21
Imago Fides Viva ex opere «Moses Striking the Rock» (Jacopo Tintoretto) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Numeri 21

1Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam. 2At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius. 3Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.

4Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris: 5locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo. 6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. 9Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. 11Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. 14Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. 15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.

16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam. 17Tunc cecinit Israël carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:

18Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. 19De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. 20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.

21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens: 22Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas; non bibemus aquas ex puteis: via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. 23Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Iasa, pugnavitque contra eum. 24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. 25Tulit ergo Israël omnes civitates eius, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis eius. 26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon. 27Idcirco dicitur in proverbio: Venite in Hesebon: aedificetur, et construatur civitas Sehon:

28ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.

29Vae tibi Moab; peristi popule Chamos. Dedit filios eius in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon.

30Iugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.

31Habitavit itaque Israël in terra Amorrhaei. 32Misitque Moyses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt viculos, et possederunt habitatores.

33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram eius: faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon. 35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum eius usque ad internecionem, et possederunt terram illius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…