Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iosue 18
Imago Fides Viva ex opere «Joshua Commanding the Sun to Stand Still upon Gibeon» (John Martin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iosue 18

1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subiecta.

2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. 3Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis? 4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint. 5Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Ioseph ab aquilone. 6Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: 7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.

8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.

11Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph.

12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane: pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven, 13atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:

14et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus eius in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iuda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.

15A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) iuxta latus Iebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel, 17transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis: 18et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, 19et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus eius contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam:

20qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.

21Fueruntque civitates eius, Iericho et Beth Hagla et vallis Casis, 22Beth Araba et Samaraim et Bethel 23et Avim et Aphara et Ophera, 24villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum. 25Gabaon et Rama et Beroth, 26et Mesphe et Caphara, et Amosa 27et Recem, Iarephel et Tharela, 28et Sela, Eleph, et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…