Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iosue 10
Imago Fides Viva ex opere «Joshua Commanding the Sun to Stand Still upon Gibeon» (John Martin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iosue 10

1Quae cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israël, et essent foederati eorum, 2timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi. 3Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:

4Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israël. 5Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis: et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.

6Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis. 7Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. 9Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. 10Et conturbavit eos Dominus a facie Israël: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. 11Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. 12Tunc locutus est Iosue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon.

13Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. 14Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël. 15Reversusque est Iosue cum omni Israël in castra Galgalae. 16Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant: 19vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.

20Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. 21Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est.

22Praecepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. 23Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent, 25rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis: confortamini, et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. 26Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. 28Eodem quoque die, Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Iericho. 29Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: 30quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius: non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Iericho.

31De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël: et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. 33Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.

34Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit, 35atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, iuxta omnia quae fecerat Lachis.

36Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: 37cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.

38Inde reversus in Dabir, 39cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

40Percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israël, 41a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, 42universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. 43Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…