Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ioel 2
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Joel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ioel 2

1Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: quia venit dies Domini, quia prope est.

2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

3Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.

4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.

5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium.

6A facie eius cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam.

7Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

8Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.

9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.

10A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.

11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?

12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et in fletu, et in planctu.

13Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.

14Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?

15Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum:

16congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?

18Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.

21Noli timere, terra: exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.

26Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in aeternum.

28Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt.

29Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

30Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

31Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

32Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…