Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ioel 1
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Joel» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Ioel 1

1Verbum Domini, quod factum est ad Ioël, filium Phatuel.

2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?

3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.

4Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis, et molares eius ut catuli leonis.

7Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.

8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.

9Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:

15A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio?

17Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.

18Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.

19Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…