Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Regum 8
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Regum 8

1Eliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. 2Quae surrexit, et fecit iuxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis. 3Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. 4Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus. 5Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, haec est mulier, et hic est filius eius quem suscitavit Eliseus. 6Et interrogavit rex mulierem: quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad praesens.

7Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. 8Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? 9Ivit igitur Hazaël in occursum eius, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? 10Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. 11Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. 12Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quae facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides. 13Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore. 14Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. 15Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.

16Anno quinto Ioram filii Achab regis Israël, et Iosaphat regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda. 17Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 18Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspectu Domini. 19Noluit autem Dominus disperdere Iudam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis eius cunctis diebus. 20In diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. 21Venitque Ioram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumaeos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua. 22Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. 23Reliqua autem sermonum Ioram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda? 24Et dormivit Ioram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius eius pro eo.

25Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. 26Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israël. 27Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. 28Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad praeliandum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Ioram. 29Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat ibi.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…