
Vulgata Clementina
II Regum 14
1In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda. 2Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ioadan de Ierusalem. 3Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus, fecit: 4nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum: 6filios autem eorum qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur. 7Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in praesentem diem. 8Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos. 9Remisitque Ioas rex Israël ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. 10Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum? 11Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda, in Bethsames oppido Iudae. 12Percussusque est Iuda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. 13Amasiam vero regem Iuda, filium Ioas filii Ochoziae, cepit Ioas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. 15Reliqua autem verborum Ioas quae fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 16Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo. 17Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israël, quindecim annis. 18Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda? 19Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi: 20et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in civitate David. 21Tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia. 22Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
23Anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno. 24Et fecit quod malum est coram Domino: non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. 25Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. 26Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli. 27Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. 28Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa quae fecit, et fortitudo eius qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israël, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 29Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
