
Vulgata Clementina
II Regum 3
1Ioram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Iosaphat regis Iudae: regnavitque duodecim annis. 2Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater: tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius. 3Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhaesit, nec recessit ab eis. 4Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. 5Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israël. 6Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. 7Misitque ad Iosaphat regem Iuda, dicens: Rex Moab recessit a me: veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit: Ascendam: qui meus est, tuus est: populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui. 8Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumaeae. 9Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Iuda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos. 10Dixitque rex Israël: Heu! heu! heu! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab. 11Et ait Iosaphat: Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum? Et respondit unus de servis regis Israël: Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae. 12Et ait Iosaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Iosaphat rex Iuda, et rex Edom. 13Dixit autem Eliseus ad regem Israël: Quid mihi et tibi est? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israël: Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab? 14Dixitque ad eum Eliseus: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem. 15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait: 16Haec dicit Dominus: Facite alveum torrentis huius fossas et fossas. 17Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et iumenta vestra. 18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. 19Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. 20Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. 21Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis. 22Primoque mane surgentes, et orto iam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem, 23dixeruntque: Sanguis gladii est: pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo: nunc perge ad praedam, Moab. 24Perrexeruntque in castra Israël: porro consurgens Israël, percussit Moab: at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, 25et civitates destruxerunt: et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt: et universos fontes aquarum obturaverunt: et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent: et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa. 26Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. 27Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum: et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
