Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iacobi 5
Imago Fides Viva ex opere «Extreme Unction (Seven Sacraments, second series)» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iacobi 5

1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. 2Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis. 7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. 10Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. 12Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis. 13Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat. 14Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. 17Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.

19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: 20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…