Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Iacobi 4
Imago Fides Viva ex opere «Extreme Unction (Seven Sacraments, second series)» (Nicolas Poussin) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Iacobi 4

1Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? 6maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. 10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem, non es factor legis, sed iudex. 12Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. 13Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: 14qui ignoratis quid erit in crastino. 15Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. 16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. 17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…