Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Samuelis 7
Imago Fides Viva ex opere «The Anointing of David» (Paolo Veronese) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Samuelis 7

1Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.

2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe iam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. 3Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim. 4Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.

5Dixit autem Samuel: Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. 6Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et ieiunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Iudicavitque Samuel filios Israël in Masphath.

7Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum. 8Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum. 9Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus. 10Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere praelium contra Israël: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israël. 11Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. 12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adiutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.

13Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuelis. 14Et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhaeum.

15Iudicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitae suae: 16et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et iudicabat Israëlem in supradictis locis. 17Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israëlem: aedificavit etiam ibi altare Domino.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…