Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Samuelis 4
Imago Fides Viva ex opere «The Anointing of David» (Paolo Veronese) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Samuelis 4

1Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam: et egressus est Israël obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec, 2et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthaeis: et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. 3Et reversus est populus ad castra: dixeruntque maiores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. 4Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.

5Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. 6Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. 7Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: 8Vae nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: vae nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto. 9Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate. 10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum. 11Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.

12Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput. 13Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi: et ululavit omnis civitas. 14Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque: Quis est hic sonitus tumultus huius? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli. 15Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi eius caligaverant, et videre non poterat. 16Et dixit ad Heli: Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait: Quid actum est, fili mi? 17Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. 18Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus: et ipse iudicavit Israël quadraginta annis.

19Nurus autem eius, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti. 20In ipso autem momento mortis eius, dixerunt ei quae stabant circa eam: Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit. 21Et vocabit puerum Ichabod, dicens: Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo; 22et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…