Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Samuelis 31
Imago Fides Viva ex opere «The Anointing of David» (Paolo Veronese) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Samuelis 31

1Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë. 2Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios eius, et percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul: 3totumque pondus praelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. 5Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. 6Mortuus est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter. 7Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Iordanem, quod fugissent viri Israëlitae, et quod mortuus esset Saul et filii eius, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. 8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboë. 9Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. 10Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.

11Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul, 12surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum eius, de muro Bethsan: veneruntque Iabes Galaad, et combusserunt ea ibi: 13et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…