Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Genesis 32
Imago Fides Viva ex opere «The Creation of Adam» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Genesis 32

1Iacob quoque abiit itinere quo coeperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. 2Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: 4praecepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. 5Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6Reversique sunt nuntii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. 7Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, 8dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.

9Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi: 10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. 11Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. 12Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.

13Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo, 14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, 15camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. 16Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. 17Et praecepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te: Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quae sequeris? 18respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. 19Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. 20Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. 21Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc. 23Traductisque omnibus quae ad se pertinebant,

24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. 26Dixitque ad eum: Dimitte me: iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob. 28At ille: Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? 29Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. 30Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. 32Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Iacob, usque in praesentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…