Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Genesis 25
Imago Fides Viva ex opere «The Creation of Adam» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Genesis 25

1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2quae peperit ei Zamran et Iecsan, et Madan, et Madian, et Iesboc, et Sue. 3Iecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. 4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae.

5Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac: 6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni. 8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. 9Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre, 10quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius.

11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis.

12Hae sunt generationes Ismaël filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae: et

13haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 14Masma quoque, et Duma, et Massa, 15Hadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma.

16Isti sunt filii Ismaëlis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. 17Et facti sunt anni vitae Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. 18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.

19Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: 20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. 22Sed collidebantur in utero eius parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. 23Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori.

24Iam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt. 25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob. 26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob.

29Coxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom. 31Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua. 32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33Ait Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau et vendidit primogenita. 34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…