Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Esther 12
Imago Fides Viva ex opere «Esther before Ahasuerus» (Artemisia Gentileschi) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Esther 12

1Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii. 2Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. 3Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem. 4Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. 5Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 6Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…