Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Esther 11
Imago Fides Viva ex opere «Esther before Ahasuerus» (Artemisia Gentileschi) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Esther 11

1Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.

2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: 3homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda.

5Et hoc eius somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. 7Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

12Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…