Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Deuteronomium 33
Imago Fides Viva ex opere «Testament and Death of Moses» (Luca Signorelli (with Bartolomeo della Gatta)) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Deuteronomium 33

1Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.

2Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex.

3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius.

4Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Iacob.

5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.

6Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.

7Haec est Iudae benedictio: Audi, Domine, vocem Iudae, et ad populum suum introduc eum: manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit.

8Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad aquas contradictionis.

9Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.

10Iudicia tua, o Iacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.

11Benedic, Domine, fortitudini eius: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius: et qui oderunt eum, non consurgant.

12Et Beniamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.

13Ioseph quoque ait: De benedictione Domini terra eius, de pomis caeli, et rore, atque abysso subiacente.

14De pomis fructuum solis ac lunae,

15de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum:

16et de frugibus terrae, et de plenitudine eius. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos.

17Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim: et haec millia Manasse.

18Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.

19Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.

20Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.

21Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum cum Israël.

22Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.

23Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.

24Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:

25ferrum et aes calceamentum eius. Sicut dies iuventutis tuae, ita et senectus tua.

26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia eius discurrunt nubes,

27habitaculum eius sursum, et subter brachia sempiterna eiiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.

28Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Iacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore.

29Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…